TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 40.] Sed cum libenter alterius opprobrium nonnisi aemulatio suspicetur, dum bonum opus reprehendi non potest, quia se asserit quod apertum est; et quo fine fiat reprehenditur, quia non se exserit quod occultum est; atque ita male suspicari eum libet cui libet, non videndo quod latet, et invidendo quod eminet: profecto contra hoc malum, quo quisque libenter de homine malum quod non perspicit suspicatur, charitas habenda est, quae non aemulatur 168I Cor. XIII, 4 ; quam Dominus praecipue commendat, dicens, «Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis;» et, «In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis in invicem» 169Joan. XIII, 34, 35 : et de dilectione Dei et proximi loquens, «In his,» inquit, «duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae» 170Matth. XXII, 40 . Unde et iste contra suae suspicionis opprobrium quod desiderat amputari, «Ecce,» inquit, «concupivi mandata tua; in tua justitia vivifica me.» Ecce concupivi ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere te, et proximum sicut me: non in mea, sed «in tua justitia vivifica me,» hoc est, ista charitate quam concupivi, imple me. Adjuva ut faciam quod commendas, dona ipse quod mandas. «In tua justitia vivifica me:» quia in me unde morerer habui; unde autem vivam non invenio nisi in te. Justitia tua Christus est, «qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur» 171I Cor. I, 30, 31 . Et in illo invenio mandata tua quae concupivi, ut in tua justitia, hoc est in illo, vivifices me. Ipse est enim Verbum Deus; et Verbum caro factum est, ut esset et proximus meus 172Joan. I, 14 .

Notes

  1. 168. I Cor. XIII, 4
  2. 169. Joan. XIII, 34, 35
  3. 170. Matth. XXII, 40
  4. 171. I Cor. I, 30, 31
  5. 172. Joan. I, 14