TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni; quae utique si non ei posita fuisset, non viam mandatorum Dei in cordis latitudine cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, et Dei donum novit esse quod proficit; quid aliud petit, cum sibi legem poni petit, nisi ut in ea magis magisque proficiat. Quemadmodum si poculum plenum teneas, et sitienti dare incipias; et haurit bibendo, et poscit desiderando. Quibus autem injustis et non subditis lex in lapideis tabulis ponitur, praevaricationis reos, non promissionis efficit filios. Sed et ille qui ejus meminit, nec eam diligit, eo modo reus est; quia memoria ejus lapis illi est quodammodo scriptus, non quo adornetur, sed quo prematur; pondus oneris, non titulus honoris. Hanc autem legem iste viam justificationum Dei vocavit; nec alia via est mandatorum ejus, quam se cucurrisse jam dixerat, cum dilatatum est cor ejus. Ergo et cucurrit, et currit, donec perveniat ad palmam supernae vocationis Dei. Denique cum dixisset, «Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum;» addidit, «et exquiram eam semper.» Quid enim exquirit quod habet, nisi quia et habet agendo, et exquirit proficiendo?