[vers. 9.] Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit super terram Quid est hoc, transiit super terram? Quod dictum est, Posuerunt in coelum os suum. Hoc est enim, transiit super terram, transeunt terrena omnia. Quid est, transire terrena omnia? Non se cogitat hominem subito mori posse, cum loquitur: quasi semper victurus minatur: transcendit cogitatio illius terrenam fragilitatem; nescit quali vase coopertus est, nescit quod scriptum est alio loco de talibus: Exiet spiritus ejus, et revertetur in terram suam; in illa die peribunt omnes cogitationes ejus 19Psal. CXLV, 4 . Sed isti diem ultimum suum non cogitantes, loquuntur superbiam; et in coelum ponunt os suum, et trascendunt terram. Si ultimum suum diem non cogitaret, id est judicii sui ultimum diem, latro missus in carcerem, nihil illo esset immanius; et tamen posset effugere. Quo fugis ne moriaris? Certus erit ille dies. Quid est diu quod victurus es? Quantum est diu quod habet finem, etsi diu esset? Huc accedit quia non est: et non est diu, et incertum est ipsum quod dicitur diu. Quare hoc non cogitat? Quia posuit in coelum os suum, et lingua ejus transiit super terram.