[vers. 8.] Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. De quo utique dixerat: Orietur in diebus ejus justitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. Si Ecclesia hic recte significatur vocabulo lunae, consequenter ostendit quam late eamdem Ecclesiam fuerat diffusurus, cum adjecit: Et dominabitur a mari usque ad mare. Mari quippe magno cingitur terra, qui vocatur Oceanus; de quo influit quiddam exiguum in medio terrarum, et facit ista maria nota nobis, quae navigiis frequentantur. Proinde, a mari usque ad mare, a quolibet fine terrae, usque ad quemlibet finem dominaturum dixit, cujus nomen et potestas toto orbe fuerant praedicanda, multumque valitura. Quod ne aliter posset intelligi, a mari usque ad mare; continuo subjecit, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quod ergo ait, usque ad terminos orbis terrae; hoc ante dixerat, a mari usque ad mare. Quod vero nunc ait, a flumine; evidenter expressit inde voluisse Christum potestatem suam jam commendare, unde et discipulos coepit eligere; a flumine scilicet Jordane, ubi super baptizatum Dominum cum descenderet Spiritus sanctus, sonuit vox de coelo: Hic est Filius meus dilectus 56Matth. III, 17 . Hinc ergo doctrina ejus incipiens et magisterii coelestis auctoritas, dilatatur usque ad terminos orbis terrae, cum praedicatur Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis.