[vers. 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Defecit, inquit, in dolore vita mea. Dicit Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino 54I Thess. III, 8 . Quicumque perfecti sunt ex Evangelio et gratia Dei, non hic vivunt nisi propter alios; nam vita eorum in hoc saeculo, eis jam non est necessaria. Sed quia dispensatio eorum aliis necessaria est, fit in eis quod ait idem Apostolus: Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere autem in carne necessarium propter vos 55Philipp. I, 23, 24 . Quando autem videt homo ex dispensatione sua, ex laboribus suis, ex praedicatione sua, non proficere homines, infirmatur in egestate vita hominis. Vere miserabilis egestas et fames: quandoquidem eos quos Domino lucramur, quodammodo manducat Ecclesia. Quid est manducat? In corpus suum trajicit: quidquid enim manducamus, in corpus nostrum trajicimus. Hoc agit Ecclesia per sanctos: esurit quos lucrari vult, et quos lucrata fuerit aliquo modo, manducat quodammodo. Cujus personam gerebat Petrus, quando ei de coelo submissus est discus plenus omnibus animalibus quadrupedibus, serpentibus, et volatilibus: quibus generibus omnes gentes significantur. Praefigurabat Dominus Ecclesiam, quod omnes gentes erat transvoratura, et in corpus suum conversura; et ait Petro, Macta, et manduca 56Act. X, 13 . O Ecclesia, 57hoc est Petre, quia super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18], macta, et manduca: prius macta, et sic manduca; occide quod sunt, et fac quod es. Cum ergo praedicatur Evangelium, et videt qui praedicat non proficere homines, quare non clamet: Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus: Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt? Anni nostri isti, quos hic ducimus, in gemitibus sunt. Unde? Quia abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum. In gemitibus, non in claris vocibus: quando videt Ecclesia multos in perversum ire, gemitus suos devorat apud se, ut dicat Deo, Gemitus meus non est absconditus a te 58Psal. XXXVII, 10 : in alio psalmo dicitur, sed congruit huic; et hoc est dicere, Gemitus meus, etsi absconditus est ab hominibus, a te non est absconditus. Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt: de hac egestate supra diximus: ossa vero fortes intelliguntur Ecclesiae, qui etiam si non conturbantur persecutionibus alienorum, conturbantur tamen iniquitatibus fratrum.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 54. I Thess. III, 8
- 55. Philipp. I, 23, 24
- 56. Act. X, 13
- 57. hoc est Petre, quia super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam [Matth. XVI, 18]
- 58. Psal. XXXVII, 10