[vers. 16.] Lacum aperuit et effodit illum. Lacum aperire, est in terrenis rebus, id est, tanquam in terra fraudem parare, quo alius cadat quem vult decipere injustus: aperitur autem hic lacus, cum consentitur malae suggestioni terrenarum cupiditatum; effoditur vero, cum post consensionem operationi fraudis instatur. Sed unde fieri potest, ut iniquitas prius laedat hominem justum in quem procedit, quam cor injustum unde procedit? Itaque fraudator pecuniae, verbi gratia, dum cupit alium damno lacerare, ipse avaritiae vulnere sauciatur: quis autem vel demens non videat quantum inter hos distet, cum ille patiatur damnum pecuniae, ille innocentiae? Incidet ergo in foveam quam fecit; quod in alio psalmo dicitur: Cognoscitur Dominus judicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator 56Psal. IX, 17 .