[vers. 19.] Ut eruat a morte animas eorum. Vitam aeternam promittit. Quid in ista peregrinatione? numquid deserit? Vide quid sequitur: Et alat eos in fame. Tempus famis est modo, tempus saturitatis post erit. Qui nos in fame hujus corruptionis non deserit, immortales factos quomodo satiabit? Sed quamdiu tempus est famis, tolerandum est, durandum est, perseverandum est usque in finem. Jam currenda sunt omnia, quia et via est plana, et cogitandum est quid portemus. Adhuc quidem spectatores in amphitheatro forte insaniunt, et in sole sedent: et nos si stamus, tamen in umbraculo sumus, et utiliora et pulchriora sunt quae spectamus. Spectemus pulchra, et a pulchro spectemur. Spectemus nos mente ea quae dicuntur in sensibus divinarum Scripturarum, et gaudeamus tali spectaculo. Spectator autem noster quis est? Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia ejus: ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.