TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Itaque qui hic non sua quaerit, sed quae Jesu Christi; labores patientissime sustinet, promissa fidenter exspectat: «Paratum» est «cor ejus sperare in Domino.» Neque ullis tentationibus frangitur: «Confirmatum est cor ejus, non commovebitur, donec videat super inimicos suos.» Inimici ejus hic videre bona voluerunt, et cum eis invisibilia promitterentur, dicebant: «Quis ostendet nobis bona» 25Psal. IV, 6 . Confirmetur ergo cor nostrum, nec commoveamur, donec videamus super inimicos nostros. Illi enim volunt videre bona hominum in terra morientium; nos credimus videre bona Domini in terra viventium 26Psal. XXVI, 13 .

Notes

  1. 25. Psal. IV, 6
  2. 26. Psal. XXVI, 13