TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 8.] Exsultabo, et jucundabor in tua misericordia: non in mea justitia. Quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici. Quae sunt necessitates, unde volumus salvam heri animam nostram? Quis eas enumeret? quis digne exaggeret? quis congrue vitandas fugiendasque commendet? Primo in genere humano dura necessitas, nescire cor alterius, male sentire plerumque de amico fideli, bene sentire plerumque de amico infideli. O dura necessitas! Et quid facis ut corda inspicias? quem oculum affers, infirma et plangenda mortalitas? quid facis ut videas hodie cor fratris tui? Non habes quid facias. Alia major necessitas, nec tuum vides quale erit cras. Quid jam dicam de necessitatibus ipsius mortalitatis? Mori necesse est, et nemo vult. Nemo vult quod necesse est. Nemo vult, quod erit velit nolit. Dura necessitas nolle quod non potest evitari. Nam si fieri posset, nollemus utique mori; et effici quod Angeli vellemus, sed commutatione quadam, non morte, sicut dicit Apostolus: Aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, et non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita 39II Cor. V, 1-4 . Volumus pervenire ad regnum Dei, sed per mortem nolumus: et tamen dicit tibi necessitas, Hac venies. Hac venire dubitas homo, cum hac ad te venerit Deus? Quae sunt etiam necessitates vincendarum vetustissimarum cupiditatum, et annosarum malarum consuetudinum? Vincere consuetudinem, dura pugna, nosti. Vides quam male facias, quam detestabiliter, quam infeliciter; et facis tamen: fecisti fieri, facturus es hodie. Si sic tibi displicet cum disputo, quomodo displicet tibi cum cogitas? Et tamen facturus es hoc. Unde raperis? quis te captivum trahit? An illa lex in membris tuis repugnans legi mentis tuae? Clama ergo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 40Rom. VII, 23 ; et impletur in te quod modo diximus, Ego autem in Domino speravi: exsultabo, et jucundabor in tua misericordia; quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Unde enim facta est salva de necessitatibus anima tua, nisi quia respecta est humilitas tua? Nisi prius humiliareris, non te exaudiret, qui te a necessitatibus liberaret. Humiliatus est qui dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Non sunt humiliati, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 41Id. X, 3 ?

Notes

  1. 39. II Cor. V, 1-4
  2. 40. Rom. VII, 23
  3. 41. Id. X, 3