[vers. 2.] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Noli antequam confitearis invocare; confitere, et invoca. Illum quippe quem invocas, in te vocas. Quid est enim invocare, nisi in teipsum vocare? Si invocatur a te, id est, si vocatur in te, ad quem accedit? Ad superbum non accedit. Certe altus est; non eum attingit elatus. Omnia sublimia ut contingamus, attollimus nos; et si attingere non possumus, machinamenta aliqua vel scalas quaerimus, ut sublimati sublimia contingamus: contra Deus; et altus est, et ab humilibus contingitur. Scriptum est, Prope est Dominus his qui obtriverunt cor 4Psal. XXXIII, 19 : tritura cordis, pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, ut illum habeat propitium; se habeat judicem, ut illum habeat defensorem. Ergo invocatus Deus venit. Ad quem venit? Ad superbum non venit. Audi aliud testimonium: Excelsus Dominus, et humilia respicit; excelsa autem a longe cognoscit 5Psal. CXXXVII, 6 . Excelsus Dominus, et humilia respicit, non a longe; excelsa autem a longe cognoscit. Et ne forte cum dictum esset quia humilia respicit, superbi de impunitate gauderent, quasi eos superbientes non agnoscat qui in excelsis habitat; territi sunt et dictum est eis: Videt vos, et cognoscit vos, sed a longe. Hos facit beatos quibus propinquat: vos autem, inquit, o superbi, o excelsi, non eritis impuniti, quia cognoscit; non eritis beati, quia a longe cognoscit. Videte ergo quid agatis; quia si agnoscit, non ignoscit. Melius ergo ignoscit, quam agnoscit. Quid est enim ipsum ignoscere, nisi non noscere? Quid est non noscere? Non animadvertere: nam et vindicantis solet dici animadversio. Audi orantem ut ignoscat: Averte faciem tuam a peccatis meis 6Psal. L, 11 . Quid igitur facies, si averterit faciem suam a te? Molestum est, et timendum ne deserat te. Rursus si faciem non avertit, animadvertit. Novit hoc Deus, potest hoc Deus, et avertere faciem a peccante, et non avertere a confitente. Itaque alibi ei dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis; et alibi ei dicitur: Ne avertas faciem tuam a me 7Psal. XXVI, 9 . Ibi, A peccatis meis averte; hic autem, A me noli avertere. Confitere ergo, et invoca: confitendo enim mundas templum quo veniat invocatus. Confitere, et invoca. Avertat faciem a peccatis tuis; non avertat a te: avertat faciem ab eo quod tu fecisti; non avertat ab eo quod ipse fecit. Te enim hominem ipse fecit; peccata tua ipse fecisti. Confitere ergo, et invoca; dic: Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi.