TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 7.] Suscitans nubes ab extremo terrae.» Quas nubes? Praedicatores verbi veritatis suae. De quibus nubibus alio loco irascens vineae suae dicit, «Mandabo nubibus meis ne pluant super illam imbrem» 34Isai. V, 6 . Et parum est excitasse nubes de Jerusalem vel de Israel, quas misit praedicare Evangelium suum in toto orbe terrarum; de quibus nubibus dictum est, «In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines obis terrae verba eorum» 35Psal. XVIII, 5 ; parum est hoc: sed quia ipse Dominus ait, «Praedicabitur hoc Evangelium regni in toto orbe terrarum, in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis» 36Matth. XXIV, 14 ; excitat nubes ab extremo terrae. Nam crescente Evangelio, unde erunt praedicatores Evangelii in finibus terrae, nisi ibi excitet nubes ab extremo terrae? De ipsis autem nubibus quid operatur? «Fulgura in pluviam fecit:» minas ad misericordiam flexit, de terroribus irrigavit. Quomodo de terroribus irrigavit? Quando tibi minatur Deus per prophetam et per apostolum, et times; nonne coruscatio terruit te? Sed cum poenitendo corrigeris, et agnoscis hoc misericordia fieri, in pluviam vertitur fulguris terror. «Qui educit ventos de thesauris suis.» Eosdem puto praedicatores et nubes et ventos: nubes, propter carnem; ventos propter spiritum. Nubes enim videntur, venti sentiuntur et non videntur. Denique quoniam carnem videmus esse de terra. «Nubes,» inquit, «excitat ab extremo terrae.» Expresserat unde excitet nubes: venit ad ventos, quia spiritus hominis ignoratur unde veniat: «Producens,» inquit, «ventos de thesauris suis.» Paululum attendite, et caetera videamus.

Notes

  1. 34. Isai. V, 6
  2. 35. Psal. XVIII, 5
  3. 36. Matth. XXIV, 14