TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Die quidem nudiustertiano, quantum meminisse dignamini, abundanter refecti estis: sed quia nos etiam post longum sermonem avidissimi dimisistis, non putavimus Sanctitatem Vestram hodierni diei debito fraudandam; ut hoc sit de debito, illud de lucro. Psalmus qui lectus est, prope totus figuris rerum mysteriisque contexitur, et opus habet non solum nostra, sed etiam vestra non parva intentione; quanquam etiam cuncta quae dicta sunt, possint ad litteram religiose accipi. Enumerantur enim etsi non omnia, multa tamen opera Dei, quae nota sunt omnibus intuentibus, qui norunt et ex his quae facta sunt et videntur, illius invisibilia intellectu conspicere 1Rom. I, 20 . Videmus enim fabricam mundi amplam quamdam ex coelo et terra, et omnium quae in eis sunt; et ex hujus fabricae magnitudine ac pulchritudine, fabricatoris ipsius inaestimabilem magnitudinem et pulchritudinem, etsi nondum videmus, jam tamen amamus. Non enim cessavit, qui nondum potest nostri cordis puritate conspici, ante oculos nostros ponere opera sua, ut videntes quae possumus, amemus quem videre non possumus, ut ipsius amoris merito aliquando videre possimus. Tamen in omnibus quae dicta sunt, quaerendus est etiam intellectus spiritualis, ad quem perscrutandum adjuvabunt nos in Christi nomine desideria vestra; quibus quasi manibus invisibilibus ad invisibilem januam pulsatis, ut invisibiliter vobis a periatur, et invisibiliter intretis, et invisibiliter sanemini.

Notes

  1. 1. Rom. I, 20