TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 36.] Sed quoniam adhuc proficit, adhuc currit; et ideo divinum auxilium quo deducatur inquirit, quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 143Rom. IX, 16 ; denique quia et ipsum velle Deus operatur in nobis 144Philipp. II, 13 , praeparatur enim voluntas a Domino; sequitur et dicit, «Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.» Quid est inclinatum cor ad aliquid habere, nisi hoc velle? Et voluit ergo, et orat ut velit. Voluit, cum dicit, «Deduc me in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui:» orat autem ut velit, cum dicit, «Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.» Hoc itaque orat, ut in ipsa voluntate proficiat. Quae sunt autem Dei testimonia, nisi quibus sibi ipse attestatur? Testimoniis enim aliquid probatur; ac per hoc justificationes Dei et mandata Dei testimoniis Dei probantur; et quidquid nobis persuadere vult Deus, suis testimoniis persuadet: in quae iste petit inclinari cor suum, et non in avaritiam. Testimoniis quippe suis agit nobiscum Deus, ut eum gratis colamus; quod impedit avaritia radix omnium malorum. Tali verbo graeco hic appellat, a quo possit intelligi generalis avaritia, qua plus appetit quisque quam sat est: πλέον enim latine plus est; ἔξις habitus est, ab eo quod est habere. Ergo a plus habendo appellata est πλεονεξία, quam latini interpretes in hoc loco nonnulli interpretati sunt «emolumentum,» quidam vero «utilitatem;» sed melius qui «avaritiam.» Dicit autem Apostolus: «Radix enim omnium malorum avaritia est» 145I Tim. VI, 10 . Sed in graeco, unde in nostram linguam verba ipsa translata sunt, non legitur apud Apostolum πλεονεξία, quod in loco isto psalmi hujus; sed φιλαργυρία, quo verbo significatur amor pecuniae. Verum Apostolus intelligendus est isto nomine genus significasse per speciem, id est, per amorem pecuniae universalem generalemque avaritiam, quae vere radix est malorum omnium. Nam ipsi primi homines per serpentem decepti et dejecti non fuissent, nisi plus quam acceperant habere, et plus quam facti fuerant esse voluissent. Hoc quippe ille promiserat dicens: «Eritis sicut dii» 146Gen. III, 5 . Ergo ista πλεονεξία subversi sunt. Plus enim volentes habere quam acceperant, et quod acceperant amiserunt. Cujus vestigium veritatis quae ubique dispersa est, et in forensi jure deprehensum est, quo institutum est ut plus petendo causa cadat: id est, ut qui plus petierit quam ei debetur, et quod ei debebatur amittat. Omnis autem a nobis circumciditur avaritia, si gratis colatur Deus. Ad quod sanctum Job in agone tentationis ipse provocat inimicus, cum de illo dicit: «Numquid gratis colit Job Deum» 147Job. I, 9 ? Putabat enim Diabolus quod in Deo colendo vir justus cor inclinatum haberet in avaritiam, et causa emolumenti vel utilitatis rerum temporalium quibus eum ditaverat Dominus, velut mercenarius ei pro tali mercede serviret: sed quam gratis Deum coleret, tentatus apparuit. Si ergo cor non habeamus inclinatum in avaritiam, Deum non colimus nisi propter Deum, ut sui cultus ipse sit merces. Ipsum diligamus in seipso, ipsum diligamus in nobis, ipsum in proximis nostris quos diligimus sicut nosmetipsos, sive habeant eum, sive ut habeant eum. Quod nobis quoniam ipso donante confertur, ideo illi dicitur. «Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.» Sed quae sequuntur, alio sermone tractanda sunt.

Notes

  1. 143. Rom. IX, 16
  2. 144. Philipp. II, 13
  3. 145. I Tim. VI, 10
  4. 146. Gen. III, 5
  5. 147. Job. I, 9