TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers 6.] «Ecce audivimus eam in Ephrata.» Quam «eam?» Sedem Domini. «Audivimus in Ephrata. Invenimus eam in campis saltuum.» Ibi audivit, ubi invenit; an alibi audivit, et alibi invenit? Quaeramus ergo quid sit «Ephrata,» ubi audivit; item quaeramus quid sit «in campis saltuum,» ubi invenit. Ephrata verbum hebraeum interpretatur latine, Speculum, sicut tradiderunt qui verba hebraea in Scripturis posita in aliam linguam transtulerunt, ut ad nos perveniret intellectus. Nam ex hebraea transtulerunt in graecam, et ex graeca translata sunt nobis in latinam. Fuerunt enim qui vigilarent in Scripturis. Si ergo Ephrata speculum, illa domus quae inventa est in campis saltuum, in speculo audita est. Speculum imaginem habet: omnis prophetia imago futurorum. Domus ergo Dei futura, in imagine prophetiae praedicata est. Audivimus enim illam in speculo, id est, «Audivimus in Ephrata. Invenimus in campis saltuum.» Qui sunt campi saltuum? Campi silvarum. Non enim quemadmodum vulgo dicitur, Saltus ille, verbi gratia, centurias habens tot. Saltus proprie, locus adhuc incultus et silvester dicitur. Nam et quidam codices, «in campis silvae,» habent. Qui ergo erant campi saltuum, nisi gentes incultae? qui erant campi saltuum, nisi ubi adhuc vepres erant idololatriae? Sic tamen quomodo vepres ibi erant idololatriae, ibi invenimus locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Quod «audivimus in Ephrata, invenimus in» «campis saltuum;» quod praedicatum est in imagine Judaeis manifestatum est in fide Gentium.