[«vers. 16.] Longitudine dierum replebo eum.» Quae est longitudo dierum? Vita aeterna. Fratres, nolite putare longitudinem dierum dici, sicut sunt hieme dies minores, aestate dies majores. Tales dies nobis habet dare? Longitudo illa est quae non habet finem, aeterna vita quae nobis promittitur in diebus longis. Et vere, quia sufficit, non sine causa dixit, «replebo eum.» Non nobis sufficit quidquid longum est in tempore, si habet finem; et ideo nec longum dicendum est. Et si avari sumus, vitae aeternae debemus esse avari: talem vitam desiderate, quae non habet finem. Ecce ubi extendatur avaritia nostra. Argentum vis sine fine? Vitam aeternam desidera sine fine. Non vis ut habeat finem possessio tua? Vitam aeternam quaere. «Longitudine dierum replebo eum.»