Hesternus sermo protractus, debitorem me in hodiernum reliquit: quia ergo Dominus voluit, reddendi tempus advenit. Quam vero sumus nos devoti redhibitores, tam debetis vos esse avidi exactores: hoc est, ut quod ille donat, et nos reddimus (ille enim Dominus, nos servi sumus), sic accipiatis, ut sit fructus in auditione vestra de vita vestra. Cultus enim ager fructum non reddens, et ingratus agricolae pro frugibus spinas afferens, non horreum, sed ignem quaerit, Dominus autem Deus noster, sicut eum videtis hanc terram visitare imbribus solemnibus, ita cor nostrum verbo suo tanquam agrum suum visitare dignatur; et de corde nostro fructus quaerit, quia novit et quid ibi seminet, et quantum pluat. Et quia revera nihil sine illo sumus, quia et antequam essemus, nihil eramus, et quisquis jam homo est et sine illo esse voluerit, nihil aliud quam homo peccator erit; verumque est quod hic dictum est, Fortitudinem meam ad te custodiam, quoniam quidquid possumus, nisi apud illum et ad illum servemus, recedendo amittimus: vigilare debet semper mens nostra non ab illo recedere, sed et si longe erat, magis magisque propinquare et accedere; non gressu pedum, non subvectione vehiculorum, non celeritate animalium, non elevatione pennarum, sed puritate affectuum, et probitate sanctorum morum.