[vers. 15.] Dum discernit supercoelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: ille supercoelestis, ille qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia, dum discernit reges super eam, id est super eamdem columbam deargentatam. Sequitur enim Apostolus, ac dicit: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Nam quid est aliud reges discernere super eam, nisi in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi 99Ephes. IV, 10-12 ; quandoquidem ipsa est corpus Christi? Dicuntur autem illi reges, utique a regendo: et quid magis quam carnis concupiscentias, ne regnet peccatum in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, ne exhibeant membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibeant se Deo, tanquam ex mortuis viventes, et membra sua arma justitiae Deo 100Rom. VI, 12 et 13? Sic enim erunt reges primitus discreti ab alienigenis, quia non sunt jugum ducentes cum infidelibus; deinde discreti concorditer inter se muneribus propriis. Non enim omnes apostoli, aut omnes prophetae, aut omnes doctores, aut omnes dona habent curationum, aut omnes linguis loquuntur, aut omnes interpretantur. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 101I Cor. XII, 29, 30, 11 : quem dando ille supercoelestis, discernit reges super columbam deargentatam. De quo Spiritu sancto cum ad ejus matrem gratia plenam missus Angelus loqueretur, quaerenti quomodo fieret quod paritura nuntiabatur, quoniam non cognoscebat virum: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quid est, obumbrabit tibi, nisi, umbram faciet? Unde et isti reges, dum gratia Spiritus Domini Christi discernuntur super columbam deargentatam, nive dealbabuntur in Selmon. Selmon quippe interpretatur Umbra. Non enim meritis aut virtute propria discernuntur. Quis enim te, inquit, discernit? Quid autem habes quod non accepisti 102Id. IV, 7 ? Ut ergo discernantur ab impiis, accipiunt remissionem peccatorum ab illo qui ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tanquam nivem dealbabo 103Isai. I, 18 . Ecce quomodo nive dealbabuntur in Selmon; in gratia Spiritus Christi, quo eis etiam propria dona discreta sunt: de quo dictum est quod supra commemoravi, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, hoc est, umbram faciet tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei 104Luc. I, 35 . Umbra porro ista defensaculum intelligitur ab aestu concupiscentiarum carnalium: unde illa virgo Christum non carnaliter concupiscendo, sed spiritualiter credendo concepit. Constat autem umbra lumine et corpore: proinde illud quod in principio erat Verbum, lumen illud verum, ut umbraculum meridianum fieret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 105Joan. I, 1, 14. Deo scilicet homo, tanquam lumini corpus, accessit, et in eum credentes umbra protectionis operuit. Non enim de quali umbra dicitur, Transierunt omnia illa tanquam umbra 106Sap. V, 9 ; nec de quali umbra dicit Apostolus, Nemo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum 107Coloss. II, 16, 17 ; sed de quali scriptum est, Sub umbra alarum tuarum protege me 108Psal. XVI, 8 . Dum ergo discernit ille supercoelestis reges super columbam deargentatam, non sua merita extollant, non de propria virtute confidant: nive quippe dealbabuntur in Selmon; gratia candificabuntur in protectione corporis Christi.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 99. Ephes. IV, 10-12
- 100. Rom. VI, 12 et 13
- 101. I Cor. XII, 29, 30, 11
- 102. Id. IV, 7
- 103. Isai. I, 18
- 104. Luc. I, 35
- 105. Joan. I, 1, 14
- 106. Sap. V, 9
- 107. Coloss. II, 16, 17
- 108. Psal. XVI, 8