TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.» Invenit enim iste convallem plorationis, invenit iste humilitatem unde ascendat: scit quia si se extollere voluerit, cadet, si se humiliaverit, erigetur; elegit abjici, ut sublevetur. Quam multi praeter tabernaculum hoc torcularis dominici, id est, praeter Ecclesiam catholicam volentes sublimari, et amantes honores suos, nolunt cognoscere veritatem? Si esset illis in corde versus iste, «Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum;» nonne abjicerent honores, et currerent ad convallem plorationis, et hinc invenirent ascensus in corde, et hinc irent a virtutibus in virtutem, ponentes spem suam in Christo, non in nescio quo homine? Bona vox, gaudenda vox, eligenda vox: «Elegi abjici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.» Ipse elegit abjici in domo Domini; sed ille qui invitavit ad convivium, eligentem inferiorem locum vocat ad superiorem, et dicit illi, «Ascende» 45Luc. XIV, 10 . Ipse tamen non elegit nisi esse in domo Domini, in quocumque loco, non tamen extra limen.

Notes

  1. 45. Luc. XIV, 10