TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hunc humiliat, et hunc exaltat. Quem humiliat, quem exaltat judex ille? Attendite duos illos in templo, et videtis quem humiliat, et quem exaltat. « Ascenderunt in templo orare, » ait; « unus Pharisaeus, et alter Publicanus. » Pharisaeus dicebat: « Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut et hic Publicanus: jejuno bis in sabbato; decimas do omnium quae possideo. » Ad medicum ascenderat, et membra sana ostendebat; vulnera tegebat. Quid ergo ille qui melius noverat unde sanaretur? Publicanus autem de longinquo stabat, et percutiebat pectus suum. Videtis eum de longinquo stantem: illi propinquabat quem invocabat. « Et percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis; descendit justificatus Publicanus ille, magis quam Pharisaeus ille: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur » 32Luc. XVIII, 10-14. Expositus est versus psalmi hujus. Deus judex quid facit? Hunc humiliat, et hunc exaltat; humiliat superbum, exaltat humilem.

Notes

  1. 32. Luc. XVIII, 10-14