TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si est adhuc quod dicant, nescio: litigent cum Scripturis, non nobiscum. Ecce codex ipse, contra illum certent. Ubi est lingua, Nos servavimus Scripturas, ne arderent? Servatae sunt, unde tu ardeas. Quid servasti? Aperi, lege: tu servasti, et tu oppugnas. Quid servasti a flamma, quod delere vis lingua? Non credo, non credo quia servasti: prorsus non credo, non servasti. Verissime dicunt nostri, quia tu tradidisti. Ille probatur traditor, qui lecto testamento non sequitur. Ecce legitur, et sequor; legitur, et recusas. Cujus manus misit in flammam? Qui credit, et sequitur; an qui dolet quia est quod legatur? Nolo scire quis servaverit: undecumque inventus est codex, testamentum patris nostri exiit de qualibet caverna: nescio qui fures toliere volebant, nescio qui persecutores incendere volebant: undecumque prolatum est, legatur. Quare litigas? Fratres sumus, quare litigamus? Non intestatus mortuus est pater. Fecit testamentum, et sic mortuus est: mortuus est, et resurrexit. Tamdiu contenditur de haereditate mortuorum, quamdiu testamentum proferatur in publicum; et cum testamentum prolatum fuerit in publicum, tacent omnes, ut tabulae aperiantur et recitentur: judex intentus audit, advocati silent, praecones silentium faciunt, universus populus suspensus est, ut legantur verba mortui, non sentientis in monumento. Ille sine sensu jacet in monumento, et valent verba ipsius: sedet Christus in coelo, et contradicitur testamento ejus? Aperi, legamus. Fratres sumus, quare contendimus? Placetur animus noster, non sine testamento nos dimisit pater. Qui fecit testamentum, vivit in aeternum: audit voces nostras, agnoscit suam. Legamus, quid litigamus? Ubi inventa fuerit ipsa haereditas, ipsam teneamus. Aperi testamentum, lege in primo capite ipsius Psalterii, Postula a me 36Psal. II, 8 . Sed quis dicit? Forte non Christus. Ibi habes, Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te 37Ibid., 7 . Ergo Filius Dei dicit, vel ad Filium suum Pater dicit. Ergo quid dicit ad Filium? Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Solet fieri, fratres, ut quando quaeritur de possessione, quaerantur affines. Inter affines illum et illum, quaeritur haeres, aut cui donatur, aut qui emit. Inter quos affines quaeritur? Inter illum et illum possidentes. Qui dimisit omnes fines, nullos dimisit affines. Quocumque te verteris, Christus est. Fines terrae habes haereditatem, huc veni, totam mecum posside. Quare litigando vocas ad partem? Huc veni: bono tuo vinceris, totum habebis. An adhuc calumniaris? Ego jam testamentum legi, et tu calumniaris. An adhuc calumniaris, quia fines terrae dixit, non dixit omnes fines terrae? Legamus ergo. Quomodo lectum est? Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium. Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Ipsius est, non vestrum. Agnoscite Dominum: agnoscite possessionem Domini.

Notes

  1. 36. Psal. II, 8
  2. 37. Ibid., 7