TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 1.] Loqui ad vos de praesenti psalmo suscepimus: adjuvet vocem nostram quies vestra; etenim aliquanto est obtunsior: dabit ei vires intentio audientium, et adjutorium jubentis ut loquar. Titulum habet psalmus iste: «In finem pro torcularibus, quinta sabbati, Psalmus ipsi Asaph.» In unum titulum multa sunt congesta mysteria; ita tamen ut limen Psalmi indicet interiora. Cum de torcularibus locuturi sumus, nemo vestrum aliquid exspectet nos dicturos esse de lacu, de prelo, de fiscinis; quia nec ipse psalmus hoc habet, et ideo magis indicat mysterium. Nam et si aliquid tale Psalmi textus contineret, non deesset qui putaret ad litteram esse accipienda torcularia, nec aliquid illic amplius requirendum, nec mystice aliquid positum, et sacrate significatum; sed diceret: Simpliciter Psalmus de torcularibus loquitur, et tu mihi nescio quid aliud suspicaris. Nihil hic tale audistis, cum legeretur. Ergo accipite torcularia mysterium Ecclesiae, quod nunc agitur. In torcularibus animadvertimus quaedam tria: pressuram, et de pressura quaedam duo; unum recondendum, alterum projiciendum. Fit ergo in torculari conculcatio, tribulatio, pondus: et in his oleum eliquatur occulte in gemellarium; amurca publice per plateas currit. Intendite ad magnum hoc spectaculum. Non enim desinit Deus edere nobis quod cum magno gaudio spectemus: aut circi insania huic spectaculo comparanda est? Illa ad amurcam pertinet, hoc ad oleum. Quando ergo auditis contumaciter garrire blasphemos, et dicere, abundare pressuras temporibus christianis; scitis enim quia hoc amant dicere: et vetus quidem, sed a temporibus christianis coepit proverbium, Non pluit Deus, duc ad Christianos. Quanquam priores ista dixerunt. Isti autem modo dicunt et quia pluit Deus, Duc ad Christianos: non pluit Deus, non seminamus; pluit Deus, non trituramus. Et inde volunt superbire, unde deberent amplius supplicare; eligentes blasphemare quam orare. Cum ergo ista commemorant, cum ista jactant, cum ista dicunt, et contumaciter dicunt, non cum timore, sed cum elatione; non vos perturbent. Puta enim quia pressurae abundant, tu oleum esto. Nigra tenebris ignorantiae amurca insultet, et illa tanquam per plateas projecta publice insultet: tu apud te in corde tuo, ubi qui videt in occulto reddet tibi 1Matth. VI, 6 , liquare in gemellarium. Oliva in arbore quibusdam quidem tempestatibus agitatur, non tamen pressuris torcularis atteritur; ideo utrumque simul pendet ex arbore, et quod projiciendum est, et quod recondendum est: at ubi ad torcular et pressuras ventum fuerit, utrumque discernitur, dirimitur; et aliud appetitur, aliud respuitur. Vultis nosse vim torcularium istorum? Ut unum aliquid dicam, unde et ipsi murmurant qui ea faciunt: Quantae, inquiunt, rapinae temporibus nostris, quantae pressurae innocentium, quantae exspoliationes rerum alienarum! Ita sane in amurcam attendis, quia rapiuntur res alienae; in oleum non attendis, quia pauperibus donantur et propriae. Non habebat antiquitas tales raptores rerum alienarum; sed non habebat antiquitas tales donatores rerum suarum. Aliquanto esto curiosior in torculari; noli hoc solum videre quod publice fluit: est aliquid quod quaerendo invenias. Discute, audi, cognosce quam multi faciunt quod ex ore Domini cum audisset unus dives, tristis abscessit. Ex Evangelio multi audiunt, «Vade, vende omnia quae possides, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni, sequere me» 2Id. XIX, 21 : non attendis quam multi id faciunt? Pauci, inquiunt, sunt. Ipsi tamen pauci oleum sunt; et qui bene utuntur his rebus quas possident, ad oleum pertinent: adjunge omnia, et videbis patrisfamilias tui plenas apothecas. Vides raptorem qualem nunquam vidisti; vide contemptorem rerum suarum qualem nunquam vidisti. Lauda torcularia, impletur prophetia de Apocalypsi: «Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc» (Apoc XXII, 11) . Ecce torcularia in hac sententia: «Justus justior fiat, et sordidus sordescat adhuc.»

Notes

  1. 1. Matth. VI, 6
  2. 2. Id. XIX, 21