[«vers.» 1.] Psalmi hujus octogesimi et septimi titulus habet aliquid quod novum negotium disputatori afferat. Nusquam enim aliorum psalmorum positum est quod hic legitur: «Pro melech ad respondendum.» Nam de Psalmo cantici et cantico psalmi alias jam quid nobis videretur diximus: et, «filiis Core,» usitatum in titulis psalmorum saepissimeque tractatum est, et quid sit, «in finem;» sed quod sequitur, «Pro melech ad respondendum,» hoc inusitatum habet iste titulus. «Pro melech» autem, latine pro choro dici potest: «melech» enim verbo Hebraeo chorus significatur. Quid est ergo, Pro choro ad respondendum; nisi forte ut canenti chorus consonando respondeat? Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos, quamvis alios titulos acceperint; quod factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Non enim solus iste psalmus dignus est habitus, ubi responderet chorus, cum utique non sit solus de Domini passione conscriptus. Aut si est alia causa cur tanta sit varietas titulorum, qua possit ostendi ita Psalmos omnes esse praenotatos, qui sunt aliter atque aliter praenotati, ut nullius titulus valeat alicui alteri convenire; ego eam, fateor, cum multum conotus essem, penetrare non potui: et si quid de hac re legi ab eis dictum, qui ante nos ista tractarunt, non satisfecit exspectationi, sive tarditati meae. In quo igitur mysterio dictum mihi videatur, Pro choro ad respondendum, id est, ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Domini hic passio prophetatur. Dicit autem apostolus Petrus, «Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus» 1I Petr. II, 21 : hoc est respondere. Dicit etiam apostolus Joannes, «Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos debemus animam pro fratribus ponere» 2I Joan. III, 16 : hoc est respondere. Chorus autem concordiam significat, quae in charitate consistit. Quisquis ergo quasi aemulator dominicae passionis tradiderit corpus suum ut ardeat, si charitatem non habeat, non respondet in choro; et ideo nihil ei prodest 3I Cor. XIII, 3 . Proinde quemadmodum dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt, praecentor et succentor; praecentor scilicet qui vocem praemittit in cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondet: ita in hoc cantico passionis, praecedentem Christum subsequitur chorus martyrum in finem coelestium coronarum. Hoc enim canitur «filiis Core,» id est imitatoribus passionis Christi: quoniam in Calvariae loco crucifixus est Christus 4Matth. XXVII, 33 ; quae illius hebraei nominis interpretatio perhibetur, id est, Core. Et hic est «intellectus Aeman Israelitae»: quod in tituli hujus ultimo positum est. Aeman quippe interpretari dicitur, Frater ejus. Eos enim fratres suos Christus facere dignatus est, qui sacramentum crucis ejus intelligunt, et non solum de illa non erubescunt, verum etiam in illa fideliter gloriantur, non se de suis meritis extollentes, sed ejus gratiae non ingrati; ut unicuique eorum dici possit, «Ecce vere Israelita, in quo dolus non est» 5Joan. I, 47 : sicut ipsum Israel Scriptura sine dolo fuisse commendat 6Gen. XXV, 27 . Jam itaque Christi vocem in prophetia praecinentis audiamus, cui suus chorus vel imitatione, vel gratiarum actione respondeat.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 1. I Petr. II, 21
- 2. I Joan. III, 16
- 3. I Cor. XIII, 3
- 4. Matth. XXVII, 33
- 5. Joan. I, 47
- 6. Gen. XXV, 27