[«vers. 19, 20.] Scribantur haec in generationem alteram.» Quando scribebantur haec, non ita proderant eis inter quos scribebantur: scribebantur enim ad prophetandum Novum Testamentum, inter homines qui vivebant ex Vetere Testamento. Sed et illud Vetus Testamentum Deus dederat, et in illa terra promissionis populum suum collocaverat. Sed quoniam «memoriale tuum in generationem et generationem,» non iniquorum est, sed justorum: in una generatione pertinet ad Vetus Testamentum; in alia autem generatione pertinet ad Novum Testamentum. Et quia hoc quod prophetatum est, Novum Testamentum praenuntiat; «Scribantur haec in generationem alteram: et populus qui creabitur, laudabit Dominum.» Non populus qui creatus est, sed «populus qui creabitur.» Quid evidentius, fratres mei? Hic praedicta est illa creatura de qua dicit Apostolus: «Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova; omnia autem ex Deo» 67II Cor. V, 17 et 18 . Quid est, «omnia autem ex Deo?» Et vetera et nova, quia memoriale tuum in generationem et generationem: «Et populus qui creabitur, laudabit Dominum. Quoniam prospexit ex alto sancto suo.» Prospexit ex alto, ut veniret ad humiles: ex alto factus est humilis, ut humiles exaltaret.