An forte quod ait, «Haec me consolata est in humilitate mea,» illam dicit humilitatem qua homo est dejectus et projectus in mortem, ex peccato illo quod valde infeliciter in paradisi felicitate commissum est? In hac quippe humilitate, in qua homo vanitati similis factus est et dies ejus sicut umbra praetereunt 215Psal. CXLIII, 4 , omnes filii irae sunt, nisi per Mediatorem reconcilientur Deo, qui praedestinati sunt in aeternam salutem ante mundi constitutionem 216Ephes. I, 4, 5 : in quo Mediatore et antiqui justi spem habebant, quando eum in carne venturum prophetiae spiritu praevidebant. Quod ergo verbum ad eos fiebat de illo, etiam hoc bene hic intelligitur verbum, si et ipsorum accipimus istam vocem; de quo verbo dictum est, «Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea;» hoc est, in ista mortalitate mea: «quia eloquium tuum vivificavit me;» ut spem vitae haberem projectus in mortem. «Superbi inique agebant usque valde:» quando quidem eorum superbiam nec humilitas mortalitatis edomuit. «A lege autem tua non declinavi:» quod me facere cogebant superbi.