TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 16.] Si ergo tu «verax, respice in me, et miserere mei; da potestatem puero tuo.» Quia «verax, da potestatem puero tuo.» Transeat tempus patientiae, veniat tempus judicii. Quomodo, «da potestatem puero tuo? Pater non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio» 63Joan. V, 22 . Ille resurgens, et in terram ipse veniet judicaturus; ipse videbitur terribilis, qui visus est contemptibilis. Demonstrabit potentiam, qui demonstravit patientiam: in cruce patientia erat; in judicio potentia erit. Apparebit enim homo judicans, sed in claritate: quia «sicut eum vidistis ire,» dixerunt Angeli, «sic veniet» 64Act. I, 11 . Forma ipsa veniet ad judicium; ideo videbunt illum et impii: nam formam Dei non videbunt. «Beati» enim «mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt» 65Matth. V, 8 . Apparens in hominis forma, dicet, «Ite in ignem aeternum;» ut impleatur quod dixit Isaias, «Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini» 66Isai. XXVI, 10, sec. LXX . Tollatur ut non videat formam Dei. Formam ergo videbunt hominis. «Qui cum in forma Dei esset aequalis Deo» 67Philipp. II, 6 : hoc non videbunt impii. «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum» 68Joan. I, 1 : hoc non videbunt impii. Si enim Deus Verbum, et «beati mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt;» impii autem immundi sunt corde: procul dubio Deum non videbunt. Et ubi est, «Videbunt in quem pupugerunt» 69Id. XIX, 37 : nisi quia apparet formam hominis eos visuros, ut judicentur; formam Dei non visuros, nisi eos qui ad dexteram separabuntur? Etenim cum separati fuerint ad dexteram, hoc eis dicetur: «Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi.» Impiis vero ad sinistram quid? «Ite in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus.» Finito autem judicio, quomodo conclusit? «Sic ibunt impii in ambustionem aeternam; justi autem in vitam» «aeternam» 70Matth. XXV, 34, 41, 46 . Jam a visione formae hominis pergunt illi ad visionem formae Dei. «Haec est enim,» inquit, «vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum» 71Joan. XVII, 3 : subaudis, Et ipsum unum verum Deum; quia Pater et Filius unus verus Deus: ut iste sit sensus, te et quem misisti Jesum Christum cognoscant unum verum Deum. Non enim illi ibunt ad visionem Patris, et non ibi videbunt et Filium. Si non esset et Filius in Patris sui visione, non diceret ipse Filius discipulis suis quia Filius in Patre est, et Pater in Filio. Dicunt illi discipuli: «Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Ait illis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me nostis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem.» Videtis quia in visione Patris, et Filii visio est; et in visione Filii, et Patris visio est. Ideo consequenter subjecit, et ait: «Nescitis quia ego in Patre, et Pater in me?» id est, et me viso videtur et Pater, et Patre viso videtur et Filius. Patris et Filii separari non potest visio: ubi non separatur natura et substantia, visio separari non potest. Nam ut noveritis illuc debere praeparari cor ad videndam divinitatem Patris et Filii et Spiritus sancti, in quam non visam credimus, et credendo, cor unde videri possit mundamus; ipse Dominus alio loco dicit: «Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me: qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum» 72Id. XIV, 8, 9, 10, 21 . Numquid non eum videbant cum quibus loquebatur? Et videbant, et non videbant: aliquid videbant, aliquid credebant; videbant hominem, credebant Deum. In judicio autem eumdem Dominum nostrum Jesum videbunt hominem cum impiis; post judicium videbunt Deum praeter impios. «Da potestatem puero tuo.»

Notes

  1. 63. Joan. V, 22
  2. 64. Act. I, 11
  3. 65. Matth. V, 8
  4. 66. Isai. XXVI, 10, sec. LXX
  5. 67. Philipp. II, 6
  6. 68. Joan. I, 1
  7. 69. Id. XIX, 37
  8. 70. Matth. XXV, 34, 41, 46
  9. 71. Joan. XVII, 3
  10. 72. Id. XIV, 8, 9, 10, 21