TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 1.] Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.» Hanc ergo quaestionem Judaeis propositam a Domino, in ipso ingressu Psalmi pertractare debemus. Si enim quod responderunt Judaei exigatur a nobis, utrum confiteamur et nos, an negemus; absit ut negemus. Si dicatur nobis, Christus filius est David, annon est? si dixerimus non, contradicimus Evangelio; namque Matthaeo scribente, sic incipit Evangelium: «Liber generationis Jesu Christi filii David» 5Matth. I, 1 . Evangelista dicit librum se scribere generationis Jesu Christi, filii David. Recte ergo Judaei interrogati a Christo, cujus esse filium crederent Christum, responderunt, «David.» Responsioni eorum congruit Evangelium. Habet hoc non solum suspicio Judaeorum, sed et fides Christianorum. Adhuc alia firmamenta conspicio. Dicit Apostolus, «Qui factus est ei ex semine David secundum carnem» 6Rom. I, 3 : dicit etiam ad Timotheum, «Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum.» Et de ipso evangelio quid dicit? «In quo laboro usque ad vincula, tanquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus» 7II Tim. II, 8, 9 . Laborabat ergo usque ad vincula Apostolus pro evangelio suo, id est pro dispensatione evangelica, quam populis praedicabat, quam populis impendebat: ille qui mane rapuerat, escas ad vesperum dividebat 8Gen. XLIX, 27 . Laborabat ergo usque ad vincula pro evangelio. Quo evangelio ? «Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David.» Pro hoc evangelio Apostolus laborabat: et tamen de hoc Christus interrogabat; et respondentibus Judaeis quod praedicabat Apostolus, retulit vocem tanquam contradictionis, et ait: «Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum?» et interposuit testimonium de hoc psalmo, «Dixit Dominus Domino meo. Si ergo in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius est ejus?» Judaei sub hac interrogatione tacuerunt; quid responderent deinceps non invenerunt: nec eum tamen Dominum quaesierunt, quia et ipsum esse illum filium David non agnoverunt. Nos autem, fratres, credamus, et dicamus: corde enim creditur ad justitiam; ore autem confessio fit ad salutem 9Rom. X, 10 : credamus, inquam, et dicamus et filium David, et Dominum David. Non erubescamus de filio David, ne iratum inveniamus Dominum David.

Notes

  1. 5. Matth. I, 1
  2. 6. Rom. I, 3
  3. 7. II Tim. II, 8, 9
  4. 8. Gen. XLIX, 27
  5. 9. Rom. X, 10