TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Sanctis qui sunt in terra ejus: sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Jerusalem coelestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur; quamvis adhuc et in his terris carne versentur. Mirificavit omnes voluntates meas in illis. His ergo sanctis miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.