[«vers.» 2.] Non immerito, fratres mei, cum ista humilitate dicit, «Domine, non est exaltatum cor meum, neque in altum elati sunt oculi mei; neque ingressus sum in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus» «est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam.» Videtur enim velut maledicto se obstrinxisse. Quomodo alio loco in psalmo dicit, «Domine Deus meus, si feci istud; si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala; decidam merito ab inimicis meis inanis» 30Psal. VII, 4, 5 , et caetera: sic videtur et hic dixisse, «Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam.» Age; quasi dicturus esset, Illud mihi contingat. Quomodo et ibi, «Si reddidi retribuentibus mihi mala,» contingat mihi illud; quid? «Decidam merito ab inimicis meis inanis:» sic et hic, «Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam; quemadmodum qui ablatus est a lacte super matrem suam, sic retributio in animam meam.» Intendite. Nostis quia quibusdam infirmis dicit Apostolus, «Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis; sed nec adhuc quidem potestis» 31I Cor. III, 2 . Sunt infirmi qui non sunt idonei valido cibo; volunt se extendere ad id quod capere non possunt: et si aliquid utcumque coeperint, aut visi sibi fuerint capere quod non ceperunt, extolluntur inde, et superbiunt inde; videntur sibi quasi sapientes. Hoc autem contingit omnibus haereticis; qui cum essent animales et carnales, defendendo sententias suas pravas, quas falsas esse non potuerunt videre, exclusi sunt de Catholica. Dicam Charitati vestrae quod possum. Dominus noster Jesus Christus nostis quia Verbum Dei est, secundum illud Joannis, «In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Panis ergo est; inde vivunt Angeli. Ecce panis paratus est tibi; sed cresce de lacte, ut ad panem pervenias. Et quomodo, inquis, cresco de lacte? Quod tibi factus est Christus ad infirmitatem tuam, hoc primo crede, et fortiter tene. Quomodo ergo mater cum viderit filium minus idoneum ad capiendum cibum, ipsos cibos ei dat, sed trajectos per carnem suam: nam ipse est panis quo infans pascitur, quo et mater ejus pascitur; sed ad mensam infans minus idoneus est, ad mamillam idoneus est. Panis ergo de mensa trajicitur per matris mamillam, ut sic perveniat idem alimentum ad parvum infantem. Sic Dominus noster Jesus Christus cum esset Verbum apud Patrem, per quod facta sunt omnia; qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 32Philipp. II, 6 ; qualem caperent pro modo suo Angeli, et unde in coelo Potestates et Virtutes, spiritus intellectuales pascerentur; homo autem infirmus et carne involutus jaceret in terra, nec posset ad eum pervenire panis coelestis: ut panem Angelorum manducaret homo 33Psal. LXXVII, 25 , et manna descenderet ad veriorem populum Israel, «Verbum caro factum est, et habitavit in nobis» 34Joan. I, 1, 2, 3, 14 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 30. Psal. VII, 4, 5
- 31. I Cor. III, 2
- 32. Philipp. II, 6
- 33. Psal. LXXVII, 25
- 34. Joan. I, 1, 2, 3, 14