TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 23, 24.] Dixit Dominus: Ex Basan convertar; vel ut nonnulli codices habent, Ex Basan convertam. Ille quippe convertit ut salvi simus, de quo supra dictum est: Deus sanitatum nostrarum, et Deus salvos faciendi. Ei quippe et alibi dicitur: Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam et salvi erimus 155Psal. LXXIX, 20 . Item alibi: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum 156Psal. LXXXIV, 5 . Ille autem dixit: Ex Basan convertam. Basan interpretatur Confusio. Quid est ergo, convertam ex confusione, nisi quia confunditur de peccatis suis qui pro eis dimittendis precatur misericordiam Dei? Inde est quod ille Publicanus nec oculos ad coelum audebat levare: ita se considerans confundebatur; sed descendit justificatus, quia dixit Dominus, ex Basan convertam. Basan interpretatur et Siccitas; et recte intelligitur Dominus ex siccitate convertere, id est ex inopia. Nam qui sibi videntur copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint inanissimi, non convertuntur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 157Matth. V, 6. Ex ista Dominus siccitate convertit: de anima quippe sicca illi dicitur, Extendi manus meas ad te; anima mea velut terra sine aqua tibi 158Psal. CXLII, 6 . Illud quoque non absurde intelligitur, quod habent alii codices, Ex Basan convertar. Convertitur enim ad nos etiam ipse qui dicit, Convertimini ad me, et ego convertar ad vos 159Zach. I, 3 : et non, si extra confusionem, cum peccatum nostrum ante nos est semper 160Psal. L, 5; et extra siccitatem, qua ejus desideramus imbrem, qui pluviam voluntariam segregavit haereditati suae. Nam siccitate infirmata est; ipse vero conversus perfecit eam, cui dicitur, Et conversus vivificasti me 161Psal. LXX, 20 . Dixit ergo Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Si convertam, quare in profundum maris? In seipsum quippe convertit Dominus, cum salubriter convertit, et non est utique ipse profundum maris. An fallit forte latina locutio, et pro eo positum est, in profundum, quod est, profunde? Non enim ille se convertit; sed ibi convertit eos qui in profundo hujus saeculi jacent demersi pondere peccatorum, ubi conversus ille dicit: De profundis clamavi ad te, Domine 162Psal. CXXIX, 1 . Si autem non est, convertam, sed, convertar in profundum maris, hoc intelligitur dixisse Dominum nostrum, quod sua misericordia converteretur etiam in profundum maris, ad eos quoque liberandos qui essent etiam desperatissimi peccatores. Quanquam in aliquo graeco invenerim, non, in profundum, sed, in profundis, hoc est, ἐν βυθοῖς ; quod priorem sensum confirmat, quod etiam ibi Deus convertat ad se de profundis clamantes. Qui et si intelligatur ibi ipse converti ad liberandos etiam tales, non est incongruum: et ita eos convertit, vel ad eos liberandos ita convertitur, ut tinguatur pes ejus in sanguine. Quod ad ipsum Dominum Propheta dicit: Ut tinguatur pes tuus in sanguine: id est, ut ipsi qui ad te convertuntur, vel ad quos liberandos converteris, licet in profundo maris onere iniquitatis depressi fuerint, in tantum gratia tua proficiant, quoniam ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia 163Rom. V, 20 . Ut fiant pes tuus inter membra tua, ad annuntiandum Evangelium tuum, et pro nomine tuo diu ducentes martyrium, usque ad sanguinem certent. Sic enim, ut arbitror, convenientius intelligitur pes ejus tinctus in sanguine.

Notes

  1. 155. Psal. LXXIX, 20
  2. 156. Psal. LXXXIV, 5
  3. 157. Matth. V, 6
  4. 158. Psal. CXLII, 6
  5. 159. Zach. I, 3
  6. 160. Psal. L, 5
  7. 161. Psal. LXX, 20
  8. 162. Psal. CXXIX, 1
  9. 163. Rom. V, 20