[vers. 5.] Infirmabuntur, et peribunt a facie tua. Qui infirmabuntur et peribunt, nisi iniqui et impii? Infirmabuntur, dum nihil valebunt; et peribunt, quia non erunt impii; a facie Dei, id est a cognitione Dei, sicut periit ille qui dixit: Vivo autem jam non ego, vivit autem in me Christus 19Gal. II, 20 . Sed quare infirmabuntur, et peribunt impii a facie tua? Quoniam fecisti judicium meum, inquit, et causam meam: id est, judicium illud in quo judicari visus sum, meum fecisti; et causam illam in qua me justum et innocentem homines damnaverunt, meam fecisti. Haec enim ei militaverunt ad nostram liberationem: sicut et nautae dicunt ventum suum, quo utuntur ad bene navigandum.