TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ecce habes lumen ipsius in Job: abundabat omnibus rebus. Lux noctis in illius divitiis prima describitur: quantis rebus et quanta copia redundabat, lux erat noctis ejus. Putavit inimicus propterea illum talem virum colere Deum, quia illa omnia donaverat ei; et petivit ut auferrentur ab eo: factae sunt tenebrae noctis illius quae primo habebat lucem. Noverat tamen ille, sive lux ibi esset, sive tenebrae illam noctem esse, in qua peregrinaretur a Deo suo; et habebat interiorem lucem ipsum Deum suum, per quam lucem interiorem indifferenter haberet sive tenebras noctis illius, sive lucem. Propterea, quia in luce noctis illius, id est in rerum abundantia, colebat Deum, ablatis illi omnibus rebus, posteaquam factae sunt tenebrae illius, quid dixit ille? «Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum» 43Job I . In nocte sum quadam vitae hujus: Dominus meus, inquit, habitat cor meum; illuminavit mihi solatiis quibusdam noctem istam, quando dedit copias rerum temporalium: subtraxit ipsam lucem temporalem, et quasi tenebrata est nox. Sed quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomem Domini benedictum.» Non sum tristis in nocte hac, quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Utrumque transit, ut qui gaudent tanquam non gaudentes sint, et qui flent tanquam non flentes sint 44I Cor. VII, 30 ; quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» 18. [«vers. 13.] Quoniam tu possedisti renes meos, Domine.» Non sine causa, «Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Intus est possessor: non solum cor tenet, sed etiam renes; non solum cogitationes, sed etiam delectationes. Ipse ergo possidet unde me delectaret aliquid lucis in nocte; ipse tenet renes meos: non novi delectari nisi de luce interiore sapientiae ipsius. Quid ergo? non delectaris de prosperitate rerum, de felicitate temporum, de honoribus, de divitiis, de familia? Non delector, inquit. Quare? Quia «sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Unde tibi ista indifferentia, ut sicut tenebrae ejus, sic sit tibi et lumen ejus? unde? «Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.» Dum essem in utero matris meae, non indifferenter habebam tenebras illius noctis et lucem illius noctis. Etenim uterus matris meae, consuetudo civitatis meae fuit. Quae est illa civitas? Quae nos primo genuit in captivitate. Novimus Babyloniam illam de qua hesterno die locuti sumus, unde proficiscuntur omnes qui credunt et suspirant illi luci, Jerusalem coelesti. Ego ergo dixi: Ex utero matris meae susceptus sum a Domino; inde mihi tenebrae noctis hujus et lux hujus noctis indifferentes factae sunt. Qui autem est in utero matris illius Babyloniae, gaudet prosperis saeculi, frangitur adversitatibus saeculi; non novit gaudere nisi aliquid prosperum eveniat secundum tempus, nec novit contristari nisi aliquid adversum eveniat secundum tempus. Jam exi de utero Babyloniae, incipe cantare hymnum Domino: egredere, et nascere; suscipiet te Deus ex utero matris tuae. Quis Deus? Deus ille apostoli Pauli, qui dixit: «Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae, revelare» «Filium suum in me» 45Galat. I, 15, 16 . Quae enim erat mater ejus? Synagoga. Et ibi quid didicerat, nisi quod habebant et didicerant ipsi Judaei et ipse populus? Nomen in illis remanserat laudis Dei; facta autem in eis non inveniebantur: erant in eis verba Dei, quasi folia in arbore, et fructus nusquam. Talem arborem fici, sicut nostis, cum Dominus invenisset, maledicto arefecit. Invenit enim in ea folia, et fructum non invenit: quamdam nobis arborem figurabat. Nam fructuum illorum tempus nondum erat 46Matth. XXI, 19; et Marc. XI, 13, 14 : quod omnes homines noverant, artifex coeli et terrae non noverat? Ergo ille qui Paulum segregavit ab utero matris suae, ipse et nos segregavit ab utero matris nostrae. Cujus matris nostrae? Illius Babyloniae. Suscepti ergo ex utero illo, jam incipiamus habere aliam spem. Promisit, fratres, quare gaudeatis; fructus facite positi in alia spe. Jam non novimus malum nisi offendere Deum, et non perduci ad illa quae promisit; nec novimus bonum nisi promereri Deum, et perduci ad illa quae promittit. Quid illa bona mundi hujus, et mala mundi hujus? Indifferenter habeamus; quia jam suscepti ab utero illius matris nostrae indifferenter ea habentes, dicimus, «Sicut tenebrae ejus, sic et lumen ejus.» Nec felicitas saeculi nos facit beatos, nec adversitas miseros. Opus est justitiam tenere, fidem diligere, sperare in Deum, diligere Deum, diligere et proximum. Post istos labores habebimus indefessam lucem, habebimus diem sine occasu: transit quidquid est in ista nocte lucidum et tenebrosum. «Quoniam tu possedisti renes meos, Domine; suscepisti me ex utero matris meae.»

Notes

  1. 43. Job I
  2. 44. I Cor. VII, 30
  3. 45. Galat. I, 15, 16
  4. 46. Matth. XXI, 19; et Marc. XI, 13, 14