[vers. 6.] Propterea quid hinc isti, dum non flagellantur, dum non laborant cum hominibus? Ideo, inquit, obtinuit eos superbia. Attende illos superbos, indisciplintos; attende taurum devotum victimae, permissum errare libere, et vastare quae potest, usque ad diem occisionis. Jam bonum est, fratres, in ipsis Prophetae verbis audiamus hunc quasi taurum de quo dixi. Sic enim illum et alibi Scriptura commemorat: dicit eos tanquam ad victimam praeparatos, et parci eis ad malam libertatem 16Prov. VII, 22. Ideo, dixit, obtinuit eos superbia. Quid est, obtinuit eos superbia? Circumamicti sunt iniquitate et impietate sua. Non dixit, tecti; sed, circumamicti, undique cooperti impietate sua. Merito miseri nec vident, nec videntur, quia circumamicti sunt, nec videntur interiora eorum. Nam quisquis malorum hominum, quasi felicium secundum tempus, interiora conspiceret; quisquis eorum videret truces censcientias, quisquis animas eorum posset inspicere diverberari tantis perturbationibus cupiditatum et timorum, videret illos miseros, et quando felices vocantur. Sed quia circumamicti sunt iniquitate et impietate sua, non vident; sed nec videntur. Noverat illos Spiritus qui de illis ista dicit; et eo oculo tales debemus inspicere, quo scimus videre, si nobis auferatur ab oculis tegumen impietatis, Videamus istos; et cum felices sunt, fugiamus; et cum felices sunt, non imitemur: nec a Domino Deo nostro talia nobis pro magno optemus, qualia accipere meruerunt qui illi non serviunt. Aliud quiddam servat; aliud desiderandum est: quid sit autem, audite.