Sed quare clamavi hoc? Dum angeretur cor meum. Ostendit se esse per omnes gentes toto orbe terrarum in magna gloria, sed in magna tentatione. Namque vita nostra in hac peregrinatione non potest esse sine tentatione: quia provectus noster per tentationem nostram fit, nec sibi quisque innotescit nisi tentatus, nec potest coronari nisi vicerit, nec potest vincere nisi certaverit, nec potest certare nisi inimicum et tentationes habuerit. Angitur ergo iste a finibus terrae clamans, sed tamen non relinquitur. Quoniam nos ipsos, quod est corpus suum, voluit praefigurare et in illo corpore suo, in quo jam et mortuus est, et resurrexit, et in coelum ascendit; ut quo caput praecessit, illuc se membra secutura confidant. Ergo nos transfiguravit in se, quando voluit tentari a satana 3Matth. IV, 1. Modo legebatur in Evangelio quia Dominus Jesus Christus in eremo tentabatur a diabolo. Prorsus Christus tentabatur a diabolo. In Christo enim tu tentabaris, quia Christus de te sibi habebat carnem, de se tibi salutem; de te sibi mortem, de se tibi vitam; de te sibi contumelias, de se tibi honores; ergo de te sibi tentationem, de se tibi victoriam. Si in illo nos tentati sumus, in illo nos diabolum superamus. Attendis quia Christus tentatus est, et non attendis quia vicit? Agnosce te in illo tentatum, et te in illo agnosce vincentem. Poterat a se diabolum prohibere: sed si non tentaretur, tibi tentando vincendi magisterium non praeberet. Itaque non mirum, si inter tentationes positus iste clamat a finibus terrae. Sed quare non vincitur? In petra exaltasti me. Jam ergo hic agnoscimus quis clamet a finibus terrae. Recolamus Evangelium: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam 4Id. XVI, 18 . Ergo illa clamat a finibus terrae, quam voluit aedificari super petram. Ut autem aedificaretur Ecclesia super petram quis factus est petra? Paulum audi dicentem: Petra autem erat Christus 5I Cor. X, 4 . In illo ergo aedificati sumus. Propterea petra illa in qua aedificati sumus, prior percussa est ventis, flamine, pluvia (Matth. VII, 24, 25) , quando Christus a diabolo tentabatur. Ecce in qua firmitate te voluit stabilire. Merito non vacat vox nostra, sed exauditur: in magna enim spe positi sumus; In petra exaltasti me.