TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 7.] Hoc enim sequitur, Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Quid est, Ut audiam vocem laudis? Ut intelligam, inquit. Hoc est enim audire coram Deo, non quomodo sonos istos, quos multi audiunt, et multi non audiunt. Quam multi ad nos audientes sunt, et ad Deum surdi sunt! Quam multi habentes aures, non habent illas aures de quibus dicit Jesus: Qui habet aures audiendi, audiat 17Matth. XIII, 9 ! Ergo quid est audire vocem laudis? Dicam si potero, adjuvante misericordia Domini, et orationibus vestris. Audire vocem laudis, est intelligere intus, quia quidquid in te mali est de peccatis, tuum est; quidquid boni in justificationibus, Dei est. Ita audi vocem laudis, ut non te laudes et quando bonus es: nam laudando te bonum, fis malus; bonum enim te fecerat humilitas, malum te facit superbia. Conversus eras ut illuminareris, et conversione tua factus es luminosus, factus illustratus conversione. Sed quo? numquid ad te? Si ad te conversus posses illuminari, nunquam posses tenebrari, quia tecum semper esses. Quare illuminatus es? Quia convertisti te ad aliud quod tu non eras. Quid est aliud quod tu non eras? Deus lumen est. Non enim tu lumen eras, quia peccator eras. Dicit enim Apostolus eis quos vult audire vocem laudis: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux 18Ephes. V, 8 . Quid est, Fuistis aliquando tenebrae, nisi veteres homines? Nunc autem lux: non sine causa lux estis, qui fuistis jamdudum tenebrae, nisi quia illuminati estis. Noli putare teipsum esse lucem: illa est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 19Joan. I, 9; tu autem per teipsum, per malam voluntatem, per aversionem tuam tenebratus eras, modo luces. Sed subjecit statim, ne superbirent illi quibus dictum est, Nunc autem lux, et addidit, in Domino. Sic enim ait, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo si praeter Dominum, nec lux: si autem ideo lux, quia in Domino; quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hoc enim ipse Apostolus dixit alio loco hominibus superbientibus, et volentibus sibi tribuere quod Dei est, et de bono sic gloriari quasi de suo, hoc eis dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 20I Cor. IV, 7 ? Qui dedit humili, aufert superbo: quia qui dedit, potest auferre. Ad hoc enim pertinet, fratres, si tamen exposui quod volui, exposui autem quantum potui, etsi non quantum volui, ad hoc pertinet quod ait, Lavabo in innocentibus manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae: id est, ex ipso bono meo non de me praesumam, sed de te qui dedisti, ne laudari velim de me in me, sed de te in te. Ideo sequitur, Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua: non mea, sed tua.

Notes

  1. 17. Matth. XIII, 9
  2. 18. Ephes. V, 8
  3. 19. Joan. I, 9
  4. 20. I Cor. IV, 7