[vers. 10.] Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam. Quid mihi fecerunt qui quaesierunt animam meam perdere? Utinam quaererent animam meam, ut crederent mecum! Sed quaesierunt animam meam ut perderent me. Quid facturi? Non enim rapturi erant gluten, quo adhaesit anima mea post te. Quis enim nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an gladius 25Rom. VII, 35 ? Dextera tua suscepit me. Ergo propter illud gluten et propter potentissimam dexteram tuam, in vanum quaesierunt animam meam. Quotquot persecuti sunt, vel persequi cupiunt Ecclesiam, potest de his hoc intelligi: maxime hoc tamen accipiamus de Judaeis, qui quaesierunt animam Christi perdere, et in ipso capite nostro quod crucifixerunt, et in discipulis ejus quos postea persecuti sunt. Quaesierunt animam meam. Introibunt in inferiora terrae. Terram perdere noluerunt, ut crucifigerent Christum: in inferiora terrae ierunt. Quae sunt inferiora terrae? Terrenae cupiditates. Melius est carne ambulare super terram, quam cupiditate ire sub terram. Omnis enim qui contra salutem suam cupit terrena, sub terra est: quia terram sibi praeposuit, terram super se posuit, et se subter fecit. Illi ergo timentes terram perdere, quid dixerunt de Domino Jesu Christo, cum viderent multas turbas ire post illum, quia mirabilia faciebat? Si illum dimiserimus vivum, venient Romani, et tollent nobis et locum, et gentem 26Joan. XI, 48 . Timuerunt perdere terram, et ierunt sub terram: accidit eis et quod timuerunt. Nam ideo voluerunt Christum occidere, ne terram perderent; et ideo terram perdiderunt, quia Christum occiderunt. Occiso enim Christo, quia dixerat illis ipse Dominus, Auferetur a vobis regnum, et tradetur genti facienti justitiam 27Matth. XXI, 43 , secutae sunt illos magnae calamitates persecutionum. Vicerunt illos imperatores Romani, et reges gentium: exclusi sunt de ipso loco ubi crucifixerunt Christum; et modo locus ille plenus est laudatoribus christianis, nullum Judaeum habet; caruit inimicis Christi, impletus est laudatoribus Christi. Ecce perdiderunt a Romanis locum, quia Christum occiderunt, qui propterea occiderunt ne locum a Romanis perderent. Ergo, introibunt in ima terrae.