TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Quis deducet me usque in Idumaeam? Nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris. Nonne tu nos deduces qui nos repulisti? Sed quare repulisti nos? Quia destruxisti nos. Quare destruxisti nos? Quia iratus es, et misertus es nostri. Tu ergo deduces qui repulisti, qui non egredieris Deus in virtutibus nostris, tu deduces. Quid est, non egredieris in virtutibus nostris? Saeviturus est mundus, conculcaturus est nos mundus, futurus est acervus testimonii effuso martyrum sanguine, et dicturi sunt Pagani saevientes: Ubi est Deus eorum 50Psal. LXXVIII, 10 ? Tunc non egredieris, Deus, in virtutibus nostris: non contra eos apparebis; non ostendes potentiam tuam, qualem ostendisti in David, in Moyse, in Jesu Nave, quando eorum fortitudini Gentes cesserunt, et strage facta, magnaque reddita vastitate, in terram quam promisisti, plebem tuam induxisti. Hoc tunc non facies; non egredieris, Deus, in virtutibus nostris, sed intus operaberis. Quid est, non egredieris? Non apparebis. Certe enim quando catenati martyres ducebantur, quando includebantur in carcere, quando ludibrio habendi producebantur, quando bestiis subrigebantur quando percutiebantur ferro, quando igne cremabantur, nonne contemnebantur tanquam deserti, tanquam sine adjutore? Quomodo Deus operabatur intus? quomodo intus consolabatur? quomodo eis dulcem faciebat spem vitae aeternae? quomodo non deserebat corda eorum, ubi homo habitabat in silentio, bene si bonus, male si malus? Numquid ergo quia non egrediebatur in virtutibus eorum, ideo deserebat? Nonne magis non egrediendo in virtutibus eorum, deduxit Ecclesiam usque ad Idumaeam, deduxit Ecclesiam usque in civitatem circumstantiae? Si enim bellare vellet Ecclesia et gladio uti, videretur pro vita praesenti pugnare: quia vero contemnebat vitam praesentem, ideo factus est acervus testimonii de vita futura.

Notes

  1. 50. Psal. LXXVIII, 10