[vers. 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea: quoniam vita mea est confiteri te, sed defecit in dolore, cum dixisset inimicus: Torqueantur donec negent. Et anni mei in gemitibus: tempora quae ago in hoc saeculo, non mihi morte auferuntur, sed manent, atque in gemitibus sunt. Infirmatus est in egestate vigor meus: egeo sanitate hujus corporis, nec parcitur cruciatibus; egeo resolutione corporis, et parcitur morti: et in hac egestate infirmata est fiducia mea. Et ossa mea conturbata sunt: et firmitas mea conturbata est.