TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quis autem adorat vel orat intuens simulacrum, qui non sic afficitur, ut ab eo se exaudiri putet, ab eo sibi praestari quod desiderat speret? Itaque homines talibus superstitionibus obligati, plerumque ad ipsum solem dorsum ponunt, preces fundunt statuae quam solem vocant; et cum sonitu maris a tergo feriantur, Neptuni statuam quam pro ipso mari colunt, quasi sentientem gemitibus feriunt. Hoc enim facit et quodammodo extorquet illa figura membrorum, ut animus vivens in sensibus corporis, magis arbitretur sentire corpus quod suo corpori simillimum videt, quam rotundum solem undasque diffusas, et quidquid non eisdem lineamentis formatum conspicit, quibus illa formata sunt quae viventia videre consuevit. Contra hunc affectum, quo humana et carnalis infirmitas facile capi potest, cantat Scriptura Dei res valde notissimas, quibus commemoret et tanquam excitet mentes hominum in consuetudine corporum dormientes. «Simulacra,» inquit, «Gentium argentum et aurum.» Sed Deus fecit argentum et aurum. «Opera,» inquit, «manuum hominum:» hoc enim venerantur quod ipsi ex auro argentoque fecerunt.