Psalmus in nomine Christi, etsi forte non ut volumus, verumtamen ut potuimus, terminatus est. Restat paucis alloqui vos, fratres, propter multa mala inter quae vivimus. Neque enim viventes in rebus humanis, migrare possumus a rebus humanis. Cum tolerantia vivendum est nobis inter malos: quia cum mali essemus, cum tolerantia vixerunt boni inter nos. Non obliviscentes quid fuerimus, non desperabimus de his qui nunc sunt quod fuimus. Verumtamen, charissimi, in tanta morum diversitate et tam detestabili corruptela, regite domos vestras, regite filios vestros, regite familias vestras. Quomodo ad nos pertinet in Ecclesia loqui vobis, sic ad vos pertinet in domibus vestris agere, ut bonam rationem reddatis de his qui vobis sunt subditi. Amat Deus disciplinam. Perversa autem et falsa innocentia est, habenas laxare peccatis. Valde inutiliter, valde perniciose sentit filius patris lenitatem, ut postea Dei sentiat severitatem: et hoc non solus, sed cum dissoluto patre suo. Quid enim? Si ipse non peccat, et non facit quod filius ejus, ideo non debet ab ipsa nequitia filium prohibere? An forte ut videatur filio ejus quia et pater talia faceret, nisi senuisset? Peccatum quod tibi non displicet in filio tuo, delectat te; sed aetas deseruit, non cupiditas. Maxime, fratres mei, filios vestros fideles attendite, quos fidedixistis ut baptizarentur. Sed forte negligit malus filius vel monita patris, vel objurgationem, vel severitatem: tu imple personam tuam; Deus de illo exigit suam.