[vers. 1.] Psalmi hujus, quem modo cantavimus, et tractandum suscepimus, titulus est: in finem pro Idithun, Canticum ipsi David. Cujusdam ergo, qui vocatur Idithun, voces exspectandae et audiendae sunt: et si esse unusquisque nostrum potuerit Idithun, in eo quod cantat invenit se, et audit se. Videris enim quis vocatus fuerit Idithun secundum hominum priscam nativitatem: nos autem audiamus quid interpretetur hoc nomen, et in ipsa interpretatione nominis quaeramus intelligentiam veritatis. Sicut ergo inquirentes reperire potuimus in eis nominibus, quae nobis a studiosis litterarum divinarum ex hebraeo eloquio in latinum interpretata sunt, Idithun interpretatur, Transiliens eos. Quis est ergo iste transiliens? vel quos transilivit? quia, Transiliens, non nude positum est; sed, Transiliens eos. Transiliendo enim cantat, an cantando transilit? Sive transiliendo cantet, sive cantando transiliat, transilientis tamen Canticum paulo ante cantavimus: utrum et nos simus transilientes, viderit Deus cui cantavimus. Sed si quis transiliens cantavit, gaudeat se esse quod cantavit: si quis autem terrae adhuc inhaerens cantavit, optet esse quod cantavit. Quosdam enim inhaerentes humo curvatos in terram, ea quae ima sunt cogitantes, in rebus transeuntibus spem ponentes, transilivit iste qui vocatur Transiliens eos. Quos enim transilivit, nisi remanentes?