[«vers.» 12, 13.] Neque enim nos meritis nostris praevenimus misericordiam Domini: sed, «Dominus memor fuit nostri, et benedixit nos. Benedixit domum Israel, benedixit domum Aaron.» Utrosque autem benedicens, «Benedixit omnes timentes Dominum.» Quaeris quos utrosque? respondetur, «Pusillos cum magnis.» Hoc est, domum Israel cum domo Aaron, eos utique qui ex ipsa gente crediderunt in salvatorem Jesum; quia «non in omnibus illis beneplacuit Deo 37Id. X, 5 . Sed si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit 38Rom. III, 3 . Neque enim omnes qui sunt ex Israel, hi sunt Israel; neque qui semen sunt Abraham, omnes filii:» sed, sicut scriptum est, «Reliquiae salvae factae sunt.» Ex persona enim eorum qui inde crediderunt, dicitur: «Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus» 39Id. IX, 6, 7, 27, 29 . Sed ideo semen, quia sparsum per terras multiplicatum est.