TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino; votum vovit Deo Jacob.» David secundum fidem rerum gestarum unus homo erat, rex Israel, filius Jesse. Erat quidem et ipse mansuetus, sicut eum indicat atque commendat Scriptura divina, et ita mansuetus ut nec persecutori suo Saüli malum pro malo reddiderit. Servavit autem erga eum tantam humilitatem, ut illum regem fateretur, se autem canem: et non proterve nec superbe, cum esset in Deo potentior, respondebat regi; sed eum placare potius affectabat humilitate, quam concitare superbia. Etiam in potestate datus est ei Saül, et hoc a Domino Deo, ut ei faceret quidquid vellet: sed quia non praeceptum illi erat ut occideret, sed tantum in potestate datus illi erat (licet autem homini uti potestate sua); ad lenitatem potius deflexit quod ei Deus concessit. Qui si vellet occidere, careret inimico: sed quomodo diceret, Dimitte mihi debita, sicut et ego dimitto debitoribus meis 3Matth. VI, 12 . In speluncam intravit Saül ubi erat David, nesciens quod illic esset David: ad necessaria ventris ille intravit. Surrexit David sensim et lente post ipsum, praecidit illi de veste panniculum, quem illi ostenderet, ut nosset quia illum habuerat in potestate; et non necessitate, sed voluntate pepercerat, et noluit occidere 4I Reg. XXIV, 4-15 . Forte ipsam mansuetudinem commendavit modo dicens, «Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus.» Hoc secundum rerum gestarum fidem, quam Scriptura divina, ut diximus, continet. Sed solemus in Psalmis non ad litteram attendere, sicut in omni prophetia, sed per litteram scrutari mysteria. Et meminit Charitas vestra quia cujusdam hominis vocem in omnibus Psalmis solemus audire; qui unus habet caput et corpus. Caput autem in coelo est, corpus in terra: sed quo praecessit caput, et corpus secuturum est. Et jam non dico quis caput sit, qui corpus sint; quia scientibus loquor.

Notes

  1. 3. Matth. VI, 12
  2. 4. I Reg. XXIV, 4-15