[«vers. 150.] Appropinquaverunt,» inquit, «persequentes me iniquitate;» vel, sicut nonnulli codices habent, «inique.» Tunc appropinquant qui persequuntur, quando usque ad carnem cruciandam perimendamque perveniunt. Unde psalmus vicesimus primus, ubi passio Domini prophetata est, «Ne discedas,» inquit, «a me, quoniam tribulatio proxima est» 466Psal. XXI, 12 ; cum ea dicantur quae non imminente, sed jam praesente ipsa passione perpessus est. Sed proximam dixit tribulationem, quae fiebat in carne; nihil est quippe animae propius carne quam gestat. Propinquaverunt ergo persequentes, affligendo eorum carnem, quos persequebantur. Sed attende quod sequitur: «A lege autem tua longe facti sunt.» Quanto magis propinquaverunt persequendis justis, tanto magis longe facti sunt a justitia. Sed quid nocuerunt eis, quibus persequendo propinquaverunt; quando interior est propinquatio Domini eorum, a quo nullatenus deseruntur?