TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5, 6.] Quid alii? Non enim omnes sic vincuntur, ut convertantur et credant: multi in pertinacia remanent, multi spiritus praecedendi servant in corde; et si non exserunt, tamen parturiunt, et ubi locum invenerint, pariunt. De talibus quid sequitur? Fiant tanquam pulvis ante faciem venti. Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae 28Psal. I, 4. Ventus tentatio est, pulvis iniquus. Quando venerit tentatio, tollitur pulvis; nec stat, nec resistit. Fiant tanquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini tribulans eos. Fiat via eorum tenebrae et lubricum. Horrenda via. Tenebras solas quis non horreat? Lubricum solum quis non caveat? In tenebris et lubrico qua is? ubi pedem figis? Sunt ista duo mala magnae poenae hominum: tenebrae, ignorantia; lubricum, luxuria. Fiat via eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos: ut non possint stare. Nam unusquisque in tenebris et lubrico cum viderit quia si pedem moverit, labitur, et lux illi ante pedes non est; vel hoc forte facit, ut exspectet donec luceat: sed ibi est angelus Domini persequens eos. Haec eis futura praedixit, non quasi ut evenirent optavit. Quanquam et Propheta in spiritu Dei sic ea dicat, quomodo illa Deus facit, certo judicio, bono, justo, sancto, tranquillo, non perturbatus ira, non amaro zelo, non animo inimicitiarum exercendarum, sed justitia vitiorum puniendorum; verumtamen prophetia est.

Notes

  1. 28. Psal. I, 4