TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 21.] Erue a framea animam meam: id est a morte; framea enim gladius est, et per gladium mortem intelligi voluit. Et de manu canis unicam meam. Animam meam, unicam meam, caput et corpus: Unicam dixit, Ecclesiam: de manu, id est de potestate canis. Qui sunt canes? Qui canino more latrant, nec intelligunt contra quos. Nihil illis fit, et latrant. Quid fecit cani transiens viam suam? Tamen ille latrat. Qui latrant caecis oculis, non discernentes contra quos aut pro quibus, canes sunt.