TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 18.] Ego autem: cui quaerebant mala. Ego autem: cujus animam quaerebant, ut auferrent eam. Sed converte te ad aliud genus hominum. Ego autem, cui dicebant; Euge, cuge, egenus et pauper sum. Non est quod in me meum laudetur. Discindat ille saccum meum, cooperiat me stola sua. Vivo enim jam non ego, vivit autem in me Christus 75Gal. II, 20. Si vivit in te Christus, et totum quod boni habes Christi est, totum quod habebis Christi est: tu per teipsum quid es? Ego egenus et pauper. Ego autem non dives, quia non sum superbus. Dives erat ille qui dicebat, Gratias tibi ago, Domine, quia non sum sicut caeteri homines: Publicanus autem erat pauper, qui dicebat, Domine, propitius esto mihi peccatori 76Luc. XVIII, 11, 13 . Ille de saturitate ructabat, ille de fame plorabat. Egenus et pauper sum. Et quid facturus es, o egene et pauper? Mendica ante januam Dei; pulsa, et aperietur tibi. Ego autem egenus et pauper sum: Dominus curam habebit mei. Jacta in Dominum curam tuam, et spera in eum, et ipse faciet 77Psal. LIV, 23. Quid tibi curaturus es? quid tibi provisurus? Habeat tui curam qui fecit te. Qui habuit tui curam antequam esses, quomodo non habebit curam cum jam hoc es quod voluit ut esses? Jam enim fidelis es, jam ambulas in via justitiae. Curam tui non habebit, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos 78Matth. V, 45? te jam justum ex fide viventem 79Rom. I, 17 negliget, deseret, dimittet? Imo vero et hic fovet, et hic adjuvat, et hic necessaria subministrat, et noxia resecat. Dando consolatur ut permaneas, auferendo corripit ne pereas. Dominus curam habet tui, securus esto. Ille portat qui te fecit: ab artificis tui manu noli cadere: si cecideris a manu artificis, frangeris. Ut autem permaneas in manu artificis, bona voluntas facit. Dic, Deus meus voluit, et portabit ipse, et tenebit ipse. Jacta te in illum; noli putare inane esse, ut quasi praecipiteris: non ita tibi videatur. Ille dixit, Coelum et terram ego impleo 80Jerem. XXIII, 24. Nusquam tibi deest: tu illi noli deesse, tu tibi noli deesse, Dominus curam habet mei.

Notes

  1. 75. Gal. II, 20
  2. 76. Luc. XVIII, 11, 13
  3. 77. Psal. LIV, 23
  4. 78. Matth. V, 45
  5. 79. Rom. I, 17
  6. 80. Jerem. XXIII, 24