TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Merito illud, fratres charissimi, magnificum in Domini Evangelio, ex ore Domini: «Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur: duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur» 28Matth. XXIV, 40, 41, et Luc. XVII, 34, 35 . Qui sunt «duo in agro?» Quod dicit Apostolus: «Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis» 29I Cor. III, 6, 9 . In agro laboramus. «Duo in agro,» clerici sunt: «unus assumetur, et unus relinquetur;» assumetur bonus, relinquetur malus. «In molendino duae,» ad plebes retulit. Quare «in molendino?» Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tanquam mola detinentur. Et inde «una assumetur, et una relinquetur.» Quae inde assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei, indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa, vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris, quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et inde «unus assumetur, et unus relinquetur.» Nemo vos fallat, fratres: si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem professionem in Ecclesia habere fictos. Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt, et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede, tenta, excute adhibe oris judicium. Invenis sanctimoniales indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes, loquentes quae non oportet, superbae, linguatae 30I Tim. V, 13 , ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro, mente corrupta? Melius est humile conjugium, quam superba virginitas. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas, damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu 31I Cor. VII, 34 ? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.

Notes

  1. 28. Matth. XXIV, 40, 41, et Luc. XVII, 34, 35
  2. 29. I Cor. III, 6, 9
  3. 30. I Tim. V, 13
  4. 31. I Cor. VII, 34