TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 16.] Merito sequitur, Introibo in potentiam Domini: non meam, sed Domini. Nam illi in potentia sua de littera gloriati sunt; ideo adjunctam litterae gratiam non cognoverunt. Nam Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Ipse enim venit ut Legem impleret, quando charitatem donavit, per quam Lex posset impleri. Plenitudo enim Legis charitas 84Rom. XIII, 10 . Illi non habentes charitatem, id est, non habentes Spiritum gratiae, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis 85Id. V, 5 , remanserunt gloriantes in littera. Sed quia littera occidit; spiritus autem vivificat; non cognovi litteraturam, et introibo in potentiam Domini. Ideo versus iste sequens confirmat perficitque sententiam, ita ut eam figat in cordibus hominum, nec alium permittat omnino irrepere ulla ex parte intellectum. Domine, memorabor justitiae tuae solius. O solius! Quid addidit, solius? rogo vos. Sufficeret, memorabor justitiae tuae. Solius, inquit, prorsus: ibi meam non cogito: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 86I Cor. IV, 7 ? Justitia tua sola me liberat; mea sola non sunt nisi peccata. Non glorier ergo de viribus meis; non in littera remaneam: reprobem litteraturam, id est homines de littera gloriantes, et de suis viribus perverse, tanquam phreneticos, praesumentes; reprobem tales, intrem in potentiam Domini, ut quando infirmus sum, tunc potens sim; ut tu in me sis potens, quoniam memorabor justitiae tuae solius.

Notes

  1. 84. Rom. XIII, 10
  2. 85. Id. V, 5
  3. 86. I Cor. IV, 7