TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si autem de ipsa domo intelligere volueris, «Ubi steterunt pedes ejus» domus; pedes tui in Christo stent. Tunc autem stabunt pedes, si perseveraveris in Christo. Quid enim dicitur de diabolo? «Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit» 17Joan. VIII, 44 . Diaboli ergo pedes non steterunt. Item de superbis quid dicit? «Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem; expulsi sunt, nec potuerunt stare» 18Psal. XXXV, 12, 13 . Ergo domus Dei, cujus pedes stant. Unde ille gaudens Joannes quid ait? «Qui habet sponsam sponsus est, amicus autem sponsi stat et audit eum.» Si non stat, non audit eum. «Et gaudio gaudet propter vocem sponsi» 19Joan. III, 29 . Merito stat, quia propter vocem sponsi gaudet: nam si propter vocem suam gauderet, caderet. Jam videtis ergo quare ceciderint qui ad vocem suam gaudent. Amicus enim ille sponsi dicebat: «Hic est qui baptizat» 20Id. I, 33 . Quidam dicunt, Nos baptizamus: ad vocem suam gavisi, stare non potuerunt; et non pertinent ad istam domum de qua dicitur, «Ubi steterunt pedes ejus.»

Notes

  1. 17. Joan. VIII, 44
  2. 18. Psal. XXXV, 12, 13
  3. 19. Joan. III, 29
  4. 20. Id. I, 33