TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc fecit hominibus qui voluerunt irridere Legem, antequam nossent; non enim fuerunt mansueti. Intelligat Charitas vestra. Exstitit quaedam perditissima secta Manichaeorum; acceptas Scripturas et lectas irrisit: reprehendere voluit quod non intelligebat, et exagitando et reprehendendo non intellecta, multos illaqueavit. Sed humiliati sunt, qui hoc facere voluerunt, usque ad terram. Non sunt permissi intelligere coelestia, terrena sapuerunt. Quidquid audis in fabulis ipsorum, nonnisi blasphemia est, et quaedam figmenta imaginum corporalium: quandoquidem volentes intelligere Deum, usque ad lucis istius visibilis cogitationem venerunt, ultra ire non potuerunt; et tales campos lucis fecerunt in regno Dei, qualem videbant hunc solem, quasi fructum lucis illius. Totum autem hoc quod per terram carnis tangitur, terra est Deo. Habemus enim unde videamus, unde audiamus, unde odoremus, unde gustemus, unde tangamus. Caro ista per quinque nuntios quosdam, quos appellamus sensus, percipit nonnisi corporalia: intelligibilia vero et spiritualia mente capiuntur. Quia ergo illi obscuritatem Scripturarum irriserunt, quae propterea clausae erant, ut pulsantes exercerentur, non ut parvulis negarentur, humiliati sunt usque ad terram, ut cogitare amplius non possent, quam quod per terram percipitur. Per terram quid dico? Per carnem. Caro enim ista terra est, et de terra facta est. Quidquid per oculos capis, ad terram pertinet; quidquid per aures, quidquid per olfactum, quidquid per gustum, quidquid per tactum, ad terram pertinet; quia per terram percipitur. Illi ergo non valebant intelligere intelligentiam, cujus non est numerus; quia, «Intelligentiae ejus non est numerus.» Reprehendentes Scripturas mysticis quibusdam rebus salubriter tegentes intelligentiam, ut parvuli exerceantur, et ipsa reprehensione immites facti, quod contrarium est mansuetis, humiliati sunt usque ad terram, ut incorporalem Deum sentire non possent, et quidquid de Deo cogitarent, nonnisi corporaliter cogitarent.